Evangelium Secundum Joannem*

Caput 1: Versus 37

Secuti sunt Jesum.Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhaerentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.
(* Traductions européennes)